monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 52 > sectio 44 > sectio 6 > bsbClm6224.181 > sectio 45 > sluMscr.Dresd.App.1092.240 > R > sectio 32 > sluMscr.Dresd.App.1092.237 > Canticum, 7 > sectio 29 > Psalmi, 101 > sectio 21 > Matthaeus, 10 > bavPal.lat.1669.94 > sectio > bsbClm6436.40 > Psalmi, 119 > sluMscr.Dresd.App.1092.238 > Psalmi, 85 > 19 > bculMs.403.82r > sectio 34 > sectio 7 > bculMs.403.81v > sectio 80 > sectio 8 > Psalmi, 109 > sectio 76 > 31 > bavPal.lat.1663.235 > sectio 22 > cpl1661.82 r > I
Isidorus, Differentiae, 1, De littera H <<<     >>> De littera L

De littera I SHOW APPARATUS

288 Inter Inferum et infernum. Pars superior inferni inferus est, ubi quieverunt ante adventum Christi animae iustorum. Pars vero inferior infernus, in quo truduntur animae impiorum qui plurimum peccaverunt. De quo Propheta animam suam liberatam esse gaudet, dicens: Quia liberasti animam meam ab inferno inferiori.
289 Inter Initium et principium. Initium est rerum a quo quid incipit, ut fundamenta domus, carina navis; principium autem verborum exordium est.
290 Inter Iudicium et iustitiam. Iustitia est studium recte vivendi, iudicium vero aequitas recte iudicandi; quisquis ergo bene vivendo servit, iustitiam facit; quisquis recte iudicat in subditis, iudicium custodit. Profanatur autem iudicium astutiae tempore, non dignitate. Nam primum oportet quemque esse iustum, providere rectitudinem, et post hoc assequitur in iudiciis aequitatem. Horum primum virtutis est, alterum honoris. Neque enim quisquam potest pervenire ad honorem, nisi per virtutem. Differt enim iustitia a iudicio. Solet enim dici iudicium pravum, quod iniustum est; iustitia vero nunquam et iniusta esse non potest.
291 Inter Incantatorem, magum, aruspicem et maleficum. Incantatores sunt qui rem verbis peragunt. Magi, qui de sideribus philosophantur. Malefici, qui sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Aruspices, qui exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt.
292 Inter Indoctum et indocilem. Indocilis est, qui penitus non potest discere. Indoctus, qui nondum discit, et tamen discere potest. Ad hanc formam similia distingue, ut puta, immotus, et immobilis, et his similia.
293 Inter Innoxium et innocuum. Innocuus est cui non nocetur; innoxius, qui non novit nocere.
294 Inter Impurum et impudicum. Impudicus, qui turpitudinem flagitii infert; impurus, qui patitur.
295 Inter Immemorem et ignarum. Immemor est, qui oblitus est; ignarus, qui inscius. Unde et nares dictae, quae nos odore admonent ut cognoscamus aliquid et sciamus. Unde et olfecisse, scisse veteres dicebant.
296 Inter Inertem et segnem. Iners sine arte, et ob hoc neque operis quidem ullius. Segnis, quasi sine igne; quomodo securus, sine cura, id est frigidus, per quod inutilem accipimus.
297 Inter Insanum et insanientem. Insanus est qui perpetuo animi furore tenetur; insaniens subito incitatus indignatione, vel ira.
298 Inter Impium et peccatorem hoc distare solet, quod omnis impius peccator, non tamen omnis peccator impius habendus est. Impius quippe est quisquis a fidei pietate alienus efficitur, peccator vero qui prava actione foedatur.
299 Inter Iniquitatem et peccatum sic distare dicit Ambrosius, quod iniquitas ad mentis acerbitatem refertur, peccatum vero ad prolapsionem corporis. Praecedit igitur iniquitas, peccatum sequitur. Sed gravior est iniquitas, tanquam materia peccatorum, in cuius comparatione levius est peccatum. Item peccatum est quod admittitur; piaculum autem id quod admissum est, et id quod expiatur admissum. Iniquitatis autem tres sunt differentiae: suggestionis, delectationis, et consensus. Inter iniquitates et peccata sanctus Hieronymus hanc differentiam facit: iniquitates dicimus quae ante susceptam fidem, sive per ignorantiam, sive per scientiam committuntur. Peccata vero, quae post cognitionem fidei, vel gratiam baptismatis contrahuntur; totidemque et peccata, verbi, operis et consensionis.
300 Inter Invidum et invidiosum, quod invidus feliciori invidet, invidiosus autem is est qui ab alio patitur invidiam. Nihil autem honestum, quod non invidiosum. Nemo quippe invidet misero; quis autem bonus et non invidiosus?
301 Inter Iram et iracundiam. Ira praesens est, et ex causa nascitur; iracundia autem vitium naturale et perpetuum est. Item iratus pro tempore concitatur; iracundus autem frequenter irascitur, et ad levem sermonis auram, quasi a vento folium, commovetur. De talibus dicit Scriptura: Vir iracundus inhonestus est. Et iterum: Iracundus effodit peccata.
302 Inter Ignominiam et infamiam. Ignominia ponitur potestate alicuius, infamia autem fit multorum consentiente sermone.
303 Inter Incusare et accusare. Incusamus potiores, accusamus pares. Item incusamus verbo, accusamus crimine et facto.
304 Inter Iubere et imperare. Iubere apud veteres non idem erat quod imperare; nam iubere ibi dicebatur, ubi voluntatis erat obsequium; imperare autem, ubi debito quisque imperio parebat.
305 Inter Iactamur et fatigamur, Iactamur in maris fluctibus, fatigamur in terris.
306 Inter Iaceo et iacio. Iaceo accubantem significat, iacio vero mitto demonstrat.
307 Inter Ignem et focum. Ignis ipsa flamma est, focus vero fomes, ac nutrimentum ignis. Nam Varro: Focus, ait, dictus, quod foveat ignem. Focus ergo dictus a fotu.
308 Inter Ianuam et ostium. Ianua est aditus primus in domum, ostium in quemlibet locum domus. Similiter vero ianua, vel est clausa, vel patens; fores autem et valvae ipsae clausae sunt, sed fores quae foras vertuntur, valvae, quae intus aperiuntur, et duplices, multiplices, complicabilesque sunt. Portae vero proprie murorum dicuntur; atque ideo dictae eo quod antiquitus portato aratro designabantur, quando circumducebatur gyrus, atque urbs signabatur.
309 Inter Illius similis et illi similis. Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum.
310 Inter Iuventam et iuventutem. Iuventus est iuvenum multitudo; iuventa autem hominum est aetas. Iuventas vero decus iuventutis, sed auctores in plerisque locis aliter posuerunt.
311 Inter Inficere et officere. Inficere est colorem mutare, officere est alicui nocere.
312 Inter Invenire et reperire. Invenimus inquisita, reperimus ultro occurrentia.
313 Inter Inquirere et quaerere. Inquirimus ea de quibus dubitamus, quaerimus ignota.
314 Inter Impendere et impendere. Impendere correpte ab eo venit, quod est impendo, impendere; impendere autem, si e litteram producas, significat imminere, ab eo quod est impendeo.
315 Inter Iuvat et iubat. Iuvat, delectat; iubat, adiuvat.
316 Inter Illicem et ilicem, Illicem cum duobus ll significat inductorem; illicem per unum l arborem indicat.
317 Inter It et id. Id pronomen est; it vero, vadit.
318 Inter Inquit et inquid, ut puta ubi inquit dictum.
319 Inter Insitum et insertum. Insitas arbores dicimus, insertas vero causas, aut fabulas.
320 Inter Illud et illuc. Illud pronomen, illuc adverbium est.
321 Inter Imprecari et deprecari. Imprecari, maledicere; deprecari, excusare et expurgare.
322 Inter Incolam et inquilinum. Incola quidem et inquilinus signum est perditae patriae; sed inquilinus dicitur quandiu peregrinatur, incola cum invenerit sedem.
323 Inter Indigenam et indigentem. Indigentes egeni sunt; indigenae, inde geniti.



Isidorus, Differentiae, 1, De littera H <<<     >>> De littera L
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 52 > sectio 44 > sectio 6 > bsbClm6224.181 > sectio 45 > sluMscr.Dresd.App.1092.240 > R > sectio 32 > sluMscr.Dresd.App.1092.237 > Canticum, 7 > sectio 29 > Psalmi, 101 > sectio 21 > Matthaeus, 10 > bavPal.lat.1669.94 > sectio > bsbClm6436.40 > Psalmi, 119 > sluMscr.Dresd.App.1092.238 > Psalmi, 85 > 19 > bculMs.403.82r > sectio 34 > sectio 7 > bculMs.403.81v > sectio 80 > sectio 8 > Psalmi, 109 > sectio 76 > 31 > bavPal.lat.1663.235 > sectio 22 > cpl1661.82 r > I